monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio     Griechisch vergrössern
Hieronymus, Epistulae, 3, 53, 4
Nisi forte rusticum Petrum, rusticum dicimus Ioannem; quorum uterque dicere poterat: 'Etsi imperitus sermone, non tamen scientia' . Ioannes rusticus, piscator, indoctus? Et unde illa vox obsecro, 'In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum?' Λόγος enim Graece multa significat; nam et verbum est, et ratio, et supputatio, et causa uniuscuiusque rei, per quam sunt singula quae subsistunt. Quae universa recte intelligimus in Christo. Hoc doctus Plato nescivit: hoc Demosthenes eloquens ignoravit. 'Perdam, inquit, sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo' . Vera sapientia perdet falsam sapientiam: et quanquam stultitia praedicationis in Cruce sit, tamen Paulus 'Sapientiam loquitur inter perfectos. Sapientiam autem non saeculi huius, nec principum saeculi istius, qui destruuntur: sed loquitur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit Deus ante saecula' . Dei sapientia Christus est. 'Christus enim Dei virtus, et Dei sapientia' . Haec sapientia in mysterio abscondita est: de qua et noni Psalmi titulus praenotatur, 'pro occultis filii:' in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi: et qui in mysterio absconditus erat, praedestinatus est ante saecula. Praedestinatus autem, et praefiguratus, in Lege et Prophetis. Unde et Prophetae appellabantur Videntes: quia videbant eum, quem caeteri non videbant. 'Abraham vidit diem eius: et laetatus est' . Aperiebantur coeli Ezechieli; qui populo peccatori erant. 'Revela, inquit David, oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua' . Lex enim spiritualis est, et revelatione opus est, ut intelligatur, ac revelata facie Dei gloriam contemplemur.